Vidi speciosam 
sicut columbam ascendentem 
desuper rivos aquarum: 
cuius inaestimabilis 
odor erat nimis 
in vestimentis eius, 
et sicut dies verni 
circumdabant eam flores rosarum, 
et lilia convallium. 
Quae est ista 
quae ascendit per desertum 
sicut virgula fumi 
ex aromatibus myrrhae et thuris, 
et sicut dies verni 
circumdabant eam flores rosarum, 
et lilia convallium? 
Ex Voto
+T.